- ARVERNI
- ARVERNIpopuli Galliae ad Ligerim siti. Α᾿ρουερνοὶ Straboni et Ptol. Arverni liberi Plin. l. 4. c. 19.in Aquitanica; ἀρβέννοι Plut. in Iul. Caesare. Α᾿ρόερνοι Steph. Gens Galliae Celticae maxime bellicosa. Lucano l. 1. v. 427.fratres Latii, quod Aeduis tribuendum erat, Gall. Auvergnats. Horum olim clientes Cadurci, Gabali et Vellavi, quos ab Helviis mons Cebenna discludit, Caesar l. 7. c. 7. 8. 9. 10. Hodieque sub rectoris Arvenorum dispositione, Gabali et Vellavi. Idem illis imperata a Vercingetorige milia hominum XXXV. refert. Arvernorum gentes memorat l. 7. c. 7. 8.meminitque Bituiti Regis illorum capti, qui, contra romanorum socios Aeduos, Allobroges adiutum iverat. Laborant gutturis tumore Cebennarum incolae Arverni, ob nivales aquas. Metropolis gentis Straboni Nemossus, Ptol. Augustonemetum: Provinc. Arvernia est, ut mox dicemus. Arverni, quoque caput gentis, Augustonemetum, vide ibi. Hinc statuam Arvernorum, urbis huius, Zenodorus fecisle dicitur, apud Plin. l. 34. c. 7.Idemque Metcurium pedum 400. fecit, ibidem in foro collocandum. Eadem civitas Arvernorum, Arvernum oppid. etc. veteres inter provinc. Aquitanicae primae VIII. civitates olim secunda, eundem hodieque servat locum, Biturigis Metropoli suae, proxima. Distat aliquot stadiis a Gergoviae Arvernorum reliquiis. Clarus mons, quod arte naturâque munita eslet, ante annos fere mille dici coepit; nisi forte arx urbis sic dicta est. Hadr. Vales. Notit. Gall. Vide Augustonemetum et Clarus mons. Gall. quoque Les gens d'Auvergne.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.